monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > csg42.241 > sectio 1 > bsbClm6224.182 > Psalmi, 38 > sectio 25 > Psalmi, 107 > Psalmi, 49 > cpl1661.78 r > Iosue, 10 > sectio 29 > Psalmi, 14 > sectio 15 > bnf11947.86 r > ad Corinthios I, 8 > 37 > sectio 19 > Psalmi, 146 > sectio 13 > Ieremias, 51 > bnf11947.88 r > Psalmi, 71 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 81
Centesimo trigesimo septimo: Quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum . In Graeco reperisse vos dicitis, super omnes. Sed in Septuaginta ita legitur, ὄτι ἑμεγάλυνας ἐπὶ πᾶν τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, sicut et nos in Latinum vertimus. Caeterum apud Hebraeos ita esse cognoscite. Quia magnificasti super omne nomen verbum tuum. Iuxta editionem autem Latinam hic sensus est: Quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est, quod in coelo et in terra dici potest sanctum, filium tuum.